- ARABICI Equi
- ARABICI Equiequorum in Africa genus, item in Aegypto, Arabia et Asia rota; pernicitate praestantes, de quibus sic Marmolius l. 1. c. 23. In tota Europa Barbari vocantur equi e Barbaria advercti: sed in Africa, Aegypto, Arabia totaque Asia, una est equorum species, quos Arabicos appellant, ex eorum prosapia, qui in desertis Arabiae procreantur ---- Ii sunt mire veloces; neque maius ullum est eorum velocitatis argumentum, quam cum feram Lampten aut struthiocamelum assequuntur Ideo talis equus mille ducatis aureis aut centum camelis aestimatur: Sed in Barbaria tales pauci sunt. Et certe est haec Arabum sententia, nullum esse animal, quod struthionem superet cursu: apud Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c.17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.